라틴어 문장 검색

ut in nominibus, si Fabius forte sit tenendus, referamus ad illum Cunctatorem, qui excidere non potest, aut ad aliquem amicum, qui idem vocetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 125:4)
iam moverat iras rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus, inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui Labdacus - hos regni ferrum penes - ire manuque proturbare parant, sed iam nudaverat ensem magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni, nunc ferrum aspectans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권33)
cunctatorem ex acerrimo bellatore factum et, qui adveniens castra urbesque primo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis decessurumve hostium viribus sperantem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 244:1)
ferox rapidusque in consiliis ac lingua immodicus primo inter paucos, dein propalam in volgus pro cunctatore segnem pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, compellabat premendoque superiorem, quae pessima ars nimis prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 146:1)
et sicut dubites utrum ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie quod tum gerebatur aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 341:2)
atheniensium populum fama est celerem et supra vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et vix in ea, quibus fidit, ingredientem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 267:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION