라틴어 문장 검색

qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 4:3)
cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:5)
Salvum te cupimus quidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.13)
Cupio te quoque sub idem tempus Campania tua remittat, ne quis cum in urbem rediero, contubernio nostro dies pereat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 9:2)
Non dubito cupere te pro cetera mei caritate quam maturissime legere hunc adhuc musteum librum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:1)
dives amator Te cupiit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 828)
cumque deos omnes, tunc hos inpensius, aequos esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 412)
Undique lecti te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus ad thalami certamen adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:11)
Videre ait te cupere.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 217)
Nonne ubi mihi dixti cupere te ex Aethiopia Ancillulam relictis rebus omnibus Quaesivi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2140)
"' 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servos pauca reformido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit. 1:26)
deinde ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 7:1)
" Ego vero omnia in te cupio transfundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 4:2)
Nam cum tibi cupere interdixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 1:7)
Praeter id, quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te cupio, ut, quod nunc natura et impetus est, fiat iudicium, illud mecum considero multas voces magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse celebresque vulgo ferri, ut illam :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION