라틴어 문장 검색

Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 18:2)
Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:1)
Cautibus nutantis pinos rectosque cupressos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:2)
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est, rectos dicere cupressos quam rectas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:3)
Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장3)
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장12)
bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장3)
vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장4)
cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장13)
Videntur autem hanc facultatem habere iris, nardum, crocum, cinnamomum, casia, murra, balsamum, galbanum, ladanum, oenanthe, panaces, cardamomum, hebenus, cupressi semen, uva taminia quam ΣΤΑΦΊΔΑ ἈΓΡΊΑΝ Graeci nominant, habrotonum, rosae folia, acorum, amarae nuces, tragoriganum, styrax, costum, iunci quadrati et rotundi semen:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장35)
Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장61)
cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장15)
fit ex cupresso viridi et arida ficu;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장27)
Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu silvestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones divisa:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION