라틴어 문장 검색

qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quam ex discendo capiant, voluptatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:10)
sed tamen dissimilitudo intellegi potest et ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto me maior in verbis [quam in sententiis] eligendis labor et cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio, non digna exspectatione et silentio fuisse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 33:3)
ego sum spe bona consilio, cura, labore non desum ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 28 2:9)
hoc pretium curae vigilatorumque laborum cepimus . ingenio est poena reperta meo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 18)
nata pudicitia est, virtus probitasque, fidesque, at non sunt ista gaudia nata die, sed labor et curae fortunaque moribus impar, iustaque de viduo paene querella toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 523)
Praeter cetera me Romaene poemata censes scribere posse inter tot curas totque labores?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 238)
quam ob rem cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia quae adversentur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et laborem et diligentiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 3:1)
supervacua enim videntur cura ac labor, parata, quidquid effuderint, laude.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 25:2)
13 Plus exigunt laboris et curae quae sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:4)
nam et cum insidiatur, spe, curis, labore distringitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:2)
Nam Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo terrori esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장4)
Qui, cum magna ecclesiam Anglorum cura ac labore gubernarent, susceperunt scripta exhortatoria a pontifice Romanae et apostolicae sedis Bonifatio, qui post Deusdedit ecclesiae praefuit, anno incarnationis dominicae DCXVIIII.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.5)
tempore quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 351:1)
nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 51:1)
Disce pati famis acre iugum, uel disce labori Cedere, teque tui cura laboris alat.
(ANONYMUS NEVELETI, De uentre et membris 59:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION