라틴어 문장 검색

semper impatiens sui mutatur habitus, nulla iam Cereris subit cura aut salutis;
(세네카, 파이드라 5:6)
ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis *̓ατύπωͺ subsidio currat, ne talis vir . sed μελήσει. tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 3 3:4)
mihi salus tua tantae cura est, ut Marcello, fratri tuo, aut par aut certe proximus sini;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 9 4:5)
iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberarit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 12:2)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
agat princeps curam non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 105:4)
Agat princeps curam non tantum salutis, sed honestae cicatricis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A13)
qua uidelicet ex causa admonitus tam sedulam erga salutem nostrae gentis curam gesserit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 5:10)
si consensum exercitus eundem qui in proelio fuerit in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 437:2)
In qua monstratur, homo sepe quod inueniatur Deterior brutis, proprie magis atque salutis Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:2)
quod ad vos a me scribi non alienum putavi, ut intellegeretis ex iis, quae paene acciderunt, vos multo ante ne ea acciderent providisse, eoque vos studiosius feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingeni, fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 12:3)
Ut coniugem ipsius, per epistulam, salutis illius sedulam agere curam monuerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI.1)
neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto, quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 4:2)
me scito omnem meum laborem omnem operam, curam, studium in tua salute consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 14 1:1)
sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION