라틴어 문장 검색

iam sollicitae ponite curas.
(세네카, Thyestes 941:1)
"adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:3)
tu civitatem quis deceat status curas et urbi sollicitus times quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 297)
Ergo ut in amne nefas merso ter crine piavit verbaque sollicitas matrum solantia curas addidit, armatae ruit ad delubra Dianae rore sub Eoo, notasque ex ordine silvas et quercum gavisa videt, tunc limina divae adstitit et tali nequiquam voce precatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권265)
Cur hanc tibi, rector Olympi, Sollicitis visum mortalibus addere curam, Noscant venturas ut dira per omina clades?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:2)
hanc messem satis est si mea reddit humus, gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur carmina, Pieriis invigilate choris, quod venit ex facili, satis est componere nobis, et nimis intenti causa laboris abest, cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 529)
Exercitus Christianorum et universi principes, qui in obsidione et labore erant circa Antiochiam, prorsus de hac re ignorabant expeditionem, sed de [0484B] die in diem non solum escarum, sed equorum armorumque defectione arctabantur, et ante omnes curas gravis inopia universos reddebat sollicitos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 18:1)
videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei p. causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 1:2)
"at si respicerent, qua vos habitatis in arce, totque domos vestras obsidione premi, nil opis in cura scirent superesse deorum et data sollicita tura perire manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권233)
Super appetitu vero Procopi, antequam adulesceret, reprimendo, curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus, quod ignorabat utrum Valente superstite, an exstincto, memoratus imperium affectarat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 9:2)
nuper sollicitum quae mihi taedium, nunc desiderium curaque non levis, interfusa nitentis vites aequora Cycladas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 149)
tua cura lycoris paene inrisorie dictum est 'tua cura', id est pro qua tu ita es sollicitus, te reliquit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 222)
respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fita intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 2:2)
ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 7:1)
Et quia sollicitus Caesar, quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, attente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas, inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION