라틴어 문장 검색

Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 160:1)
"Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni studioque rapiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 160:1)
sed tamen tantam omnium laudum excellentiam non queo silentio praeterire), cave putes probitate, constantia, cura, studio rei publicae quicquam illi esse simile, ut eloquentia, qua mirabiliter excellit, vix in eo locum ad laudandum habere videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 1:4)
studium tuum curaque de salute mea nulla me nova voluptate adfecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:2)
me scito omnem meum laborem omnem operam, curam, studium in tua salute consumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 14 1:1)
hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 13 2:2)
quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas, cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 3:2)
explorata vero eius incolumitate omnia a te summo studio et cura peto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 2:3)
abducendus etiam est non numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 74:2)
hos nominavimus, quia Germanicum Augustum ab institutis studiis deflexit cura terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 92:1)
ac nescio an, si utrumque cum cura et studio fecerimus, invicem prosit, ut scribendo dicamus diligentius, dicendo scribamus facilius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 262:1)
"Iam praefecturae perfunctus culmine tandem se dederat ruri (numquam tamen otia, numquam desidia imbellis, studiumque et cura quieto armorum semper):"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 133)
eo nec patricios ambo consules neque comitiorum curam publicave studia prae privatis incommodis plebs ad animum admittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 194:3)
De quibusdam, inquit, locis, ad nos refertur non magistros neque curam inveniri pro studio litterarum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:2)
omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION