라틴어 문장 검색

Non custos si fingar ille Cretum, non si Pegaseo ferar volatu, non Ladas ego pinnipesve Perseus, non Rhesi niveae citaeque bigae:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 58b1)
Sin autem et tertius ille γηροβοσκο`σ tuus abire non vult et seditiones ac turbas concitat, sit biga, sit triga, frater vester ac filius et sororem illis exhibebit et matrem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:15)
quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis caedit et inmeritis franguntur crura caballis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X18)
inter enim cursant primordia principiorum motibus inter se, nihil ut secernier unum possit nec spatio fieri divisa potestas, sed quasi multae vis unius corporis extant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 7:1)
atria versari et circum cursare columnae usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi desierunt verti, vix ut iam credere possint non supra sese ruere omnia tecta minari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:11)
fratri contraria Phoebe Ibit, et, oblicum bigas agitare per orbem Indignata, diem poscet sibi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:30)
item Statius rorifera gelidum tenuaverat aera biga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2725)
biivgo pro 'bigarum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1443)
bigis proprie modo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7212)
nam rorifera tenuaverat aera biga abusive est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7213)
in roseis fulgebat lutea bigis 'lutea' est crocei coloris, ut croceo mutabit vellera luto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 261)
nam ea, quae ex pluribus constant, numeri sunt tantum pluralis, ut 'cancelli, scopae, bigae', licet abutantur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1923)
aliqui repugnant illi "qui candore nives anteirent, cursibus auras" et "bigis it Turnus in albis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 8213)
Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest, aut vero alia quae natura mentis et rationis expers haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione non possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 115:1)
nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION