라틴어 문장 검색

nihil igitur afferunt qui in re gerenda versari senectutem negant, similesque sunt ut si qui gubernatorem in navigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros cursent, alii sentinam exhauriant, ille clavum tenens quietus sedeat in puppi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 23:1)
Fuscaque non numquam cursans per litora cornix Demersit caput et fluctum cervice recepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:4)
fuscaque non numquam cursans per litora cornix demersit caput et fluctum cervice recepit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 22:4)
"Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne immortalis, rerum omnium praestantia excellentis, cursare omnium mortalium qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere eis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:1)
Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:22)
ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec παραινετικῶσ:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:7)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
cursant per ampla congregatim moenia plebs et senatus, omnis aetas civium, pallens iuventus, eiulantes feminae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium39)
eho numnam hic relictus custos, Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2122)
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 147)
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 347)
Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:19)
aluistis et idem, Cursarem vestros cum tener ante pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1010)
ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea quae pollicitus esset facturum signoque suo impressas tabellas misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION