라틴어 문장 검색

ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec παραινετικῶσ:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 10 2:3)
postea homines cursare ultro et citro non destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate qui contra voluntatem eius dicere auderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 1:7)
Cuncti detestantur oderunt, et quasi probent quasi diligant, cursant frequentant, utque breviter quod sentio enuntiem, in Regulo demerendo Regulum imitantur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 2 4:3)
cursant per ampla congregatim moenia plebs et senatus, omnis aetas civium, pallens iuventus, eiulantes feminae.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium39)
eho numnam hic relictus custos, Ne quis forte internuntius clam a milite ad istam curset?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 2122)
Trepidari sentio et cursari rursum prorsum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 147)
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 347)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)
Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:19)
Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:5)
aluistis et idem, Cursarem vestros cum tener ante pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1010)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta est quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea quae pollicitus esset facturum signoque suo impressas tabellas misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION