라틴어 문장 검색

tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum.
그런 다음에 백인대장들과 카리 사람들과 호위병들과 온 나라 백성을 데려왔다. 그들은 주님의 집에서 임금을 모시고 내려와, ‘호위병들의 문’을 거쳐 왕궁으로 들어갔다. 거기에서 임금이 왕좌에 앉자, (불가타 성경, 열왕기 하권, 11장19)
Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: " Ingredimini et percutite eos; nullus evadat! ". Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal.
예후는 번제물을 다 드리고 호위병들과 무관들에게, “안으로 들어가서 하나도 살아 나가지 못하게 다 쳐라.” 하고 일렀다. 그리하여 호위병들과 무관들이 그들을 칼로 쳐서 밖으로 내던졌다. 그러고는 바알 신전의 성채에까지 들어가, (불가타 성경, 열왕기 하권, 10장25)
Jam ratis, euadens Scillam monstrumque Caribdis, Ad portum transquilla meat, jam littore gaudet Nauita, iam metam cursor tenet, anchora portum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:2)
Cui pertinaci conspiratione multorum, hac maxima consideration resistebatur, quod hostis eius (ut ante relatum est), Constanti filiam parvulam, cum matre Faustina, et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 3:1)
Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus, tripudiantesque relinquens provincias, ut Furius Camillus vel Cursor Papirius, victoriis crebris et salutaribus erat insignis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 9:1)
Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito, Papirius Cursor, ea tempestate dictator, securem per lictorem expediri homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 5:1)
Hocque concinenti omnium sententia confirmato, Cerealis avunculus eius ocius missus, eundem puerum lecticae impositum, duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus, Augustus nuncupatur more sollemni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 5:1)
equus si uirtutibus suis polleat, ut sit aequabilis uector et cursor pernix, nemo ei penuriam pabuli exprobrat:
(아풀레이우스, 변명 20:3)
Sed dira illa femina et malitiae novercalis exemplar unicum, non acerba filii morte, non parricidii conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti vel aerumna funeris commota cladem familiae in vindictae compendium traxit, missoque protinus cursore, qui vianti marita domus expugnationem nuntiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso, personata nimia temeritate in- simulat privigni veneno filium suum interceptum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:3)
Is in lectica ferebatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 6:4)
Claudus enim (ut dicitur) in via antevertit cursorem extra viam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:7)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. 13a Epistulae autem hoc exemplar fuit: " Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit:
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Et convivium fecerunt omnes gentes; rex autem et Aman, cum introisset regiam, cum amicis luxuriabatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장15)
et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장28)
Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 32:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION