라틴어 문장 검색

Placet mihi de larvis, de noctua, de bubone, de Niliacis ridere portentis:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:18)
Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:8)
sit formosa decens dives fecunda, vetustos porticibus disponat avos, intactior omni crinibus effusis bellum dirimente Sabina, rara avis in terris nigroque simillima cycno:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI83)
nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII13)
conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:2)
quid enim contendat hirundo cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi consimile in cursu possint et fortis equi vis?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:2)
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:2)
Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem inriget atque animi curas e pectore solvat, suavidicis potius quom multis versibus edam, parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:1)
In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:2)
Prendendam curavit noctuam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:3)
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni Cum sese e pastu referunt et longa canoros Dant per colla modos:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 3:1)
- Loto candidior puella cycno, Argento, nive, lilio, ligustro.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXV2)
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis, Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIII1)
Cum conparata rictibus tuis ora Niliacus habeat corcodilus angusta, Meliusque ranae garriant Ravennates, Et Atrianus dulcius culex cantet, Videasque quantum noctuae vident mane, Et illud oleas quod viri capellarum, Et anatis habeas orthopygium macrae, Senemque Cynicum vincat osseus cunnus;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCIII3)
Puella senibus dulcior mihi cycnis, Agna Galaesi mollior Phalantini, Concha Lucrini delicatior stagni, Cui nec lapillos praeferas Erythraeos, Nec modo politum pecudis Indicae dentem Nivesque primas liliumque non tactum;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION