라틴어 문장 검색

Cuius sub pedibus corniger est valido conixus corpore Taurus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 110:11)
S. V. B. E. E. Q. V. de Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 1:1)
de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim !
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 10a 3:3)
Ibit ad aras, sancte tuas hircus, pecoris pater, ibit ad aras corniger et querulae fetus suis, hostia lactens.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:9)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas Atque iterum pasto pascitur ante cibo, Visus erat, somno vires adimente ferendi, Cornigerum terra deposuisse caput.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 59)
Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 159)
sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 163:4)
quaque metu rapitur, tunica velata recincta currit, ut auditis territa damma lupis, corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undis creditur et stagnis occuluisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권431)
Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:6)
Alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia cervis vertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane videt pulsis Aurora tenebris invitumque rapit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:9)
Sunt viridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:5)
corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quidquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respergit aquis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:4)
Medio tua, corniger Ammon, unda die gelida est, ortuque obituque calescit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:4)
Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis, pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris evomit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION