라틴어 문장 검색

et sciendum 'hic tiaras' per usurpationem dictum, nam 'haec tiara' dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2472)
unde apparet esse usurpationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1682)
maximeque laudandus est, qui hoc tempore ipso, quod liceat in hoc communi nostro et quasi fatali malo, consoletur se cum conscientia optimae mentis turn etiam usurpatione et renovatione doctrinae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 3:2)
rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:1)
indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto, et ad mea ipse verba damnabilis, cum non impleam quae moneo, 3 idem in me meam 4 cotidie cogor dictare sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:7)
Iudaeum praesens charta commendat, non quod mihi placeat error, per quem pereunt involuti, sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 1:1)
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:7)
vocis usurpatione abstinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 309:2)
haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 275:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION