라틴어 문장 검색

Non autem haec dicimus, quasi monacha non possit amari, sed quia utriusque inde provenit damnatio mortis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:7)
Quadam ergo admiratione fatigor, cur in damnatione illius qui nos [0479A] caeteris damnosius damnificare contendit, lacrymarum diluvium non valeas refrenare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:15)
Interea dum praefata longa negotia circa Acram, quae et Ptolemais, in civium redemptione et urbis deditione agerentur, Alexius imperator Constantinopolis, cui semper Boemundus suspectus erat ne eum a regno expelleret, pecuniam ducentorum et sexaginta millium byzantiorum creberrimis legationibus epistolarum obtulit Donimano magnifico principi Turcorum, quatenus Boemundum principem Siciliae, quem adhuc tenebat in vinculis, suae manciparet ditioni, volens eum aut aeterno exsilio aut perpetua damnatione perire, ne ultra regno ejus [0642C] aliqua machinatione nocere posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 66:1)
Verum cives et primi civitatis nequaquam assequi se tantam posse pecuniam asserentes, omnem prorsus pactionem illis negaverunt, dicentes timore vitae tot millia byzantiorum illis se promisisse ut magis ad auxilium eorum animarentur, dum tanta illis pecunia offerretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 104:4)
Decreverunt cives callido et occulto consilio ante urbis hujus captionem, et salutis suae pactionem, ut milites quingenti loricati a foedere Christianorum excepti, quoddam subterraneum habitaculum intrantes, cum armis occultarentur infra urbis hujus habitationem, qui tenebris incumbentibus, et vobis secure dormientibus, pariter cum impetu et tumultu prodirent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:9)
quia longe illis plus damnatio profuisset, ne incrementa facerent peccatorum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 5:4)
ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:18)
quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:10)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Alamanni tamen omnes quos petebat exercitus, confine periculum cogitantes, Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monuerunt minaciter, ut a transitu Romanos arceret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 8:1)
Id etiam memoriae nos veteres docent in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace excogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 11:1)
Et facta pactione spoliantur aecclesiae, et omne regnum ad hoc tributum dat, ut ab hac liberarentur clade.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVII 4:2)
auditisne mendacii uestri damnationem?
(아풀레이우스, 변명 61:10)
"si uinceris, in damnationem."
(아풀레이우스, 플로리다 18:26)
Vocatur quidem et ista damnatio, sed quis non intellegat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxetur audacia nec paenitendi medicina subtrahatur?
(아우구스티누스, 편지들, 34. (A. D. 411 Epist. CXXXIII) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Carissimo Filio Marcellino Augustinus Episcopus In Domino salutem 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION