라틴어 문장 검색

"Nam ego arbitror latrones,, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 7:9)
Sed frustra sollertiam damnosam exercui:
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:8)
Tunc illa nancta solii tudinis damnosam occasionem, prorumpit in audaciam, et ubertim allacrimans laciniaque contegens faciem voce trepida sic eum breviter affatur:
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:6)
"Tu quidem saneta et humani generis sospitatrix perpetua, semper fovendis mortalibus munifica, dulcem matris affectionem miserorum casibus tribuis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:1)
ut magis damnosa sit, quam utilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 27:2)
Excrevit autem mirum in modum istud malum ex opinione quadam, sive aestimatione inveterata, verum tumida et damnosa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 188:1)
Sunt certe porro uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis, et caelibes, etsi saepenumero magis sint munifici et charitativi quia fortunae eorum minus exhauriantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:19)
Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:22)
Etiam negotiis damnosum est, si quis formulas nimium affectet, vel in opportunitatibus et temporibus deligendis impense curiosus sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:33)
damnosum piscator onus praedamque rebellem iactat et amissa redit exarmatus avena.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine11)
multis damnosa fuere gaudia;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:189)
munificus largi, sed non et prodigus, auri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:303)
et certe moriens propius te, Roma, viderem, ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto victori damnosa foret.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:122)
antevenis tempus non expectantibus ultro munificus mensaeque adhibes et nomine quemque compellas clari, sub te quod gesserat olim, admonitum facti, figendaque sensibus addis verba, quibus magni geminatur gratia nodi.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:75)
Quod etsi per partes non numquam damnosum est, in summa tamen fit compendiosum, quia nullus ager sine profectu colitur, si multa temptando possessor efficit, ut in id formetur, quod maxime praestare possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION