라틴어 문장 검색

ego quasi bestialiter in terra deambulo, illa vero coeli militat in secreto.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:114)
Interea quidam, qui urbem lustrabat ob negotia sibi necessaria, elevans oculos, contemplatur Turcos in medio cacumine ejusdem turris incaute deambulantes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:4)
Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:15)
DEFESSUS ego quondam diutina commentatione laxandi levandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 2:1)
Cumque in otio essent, interdum ex oppido deambularant et castellum curiose spectarunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:3)
Cuius molliti bubones famine miti, Hunc secretorum socium fecere suorum, Crebroque ducebant, ubi nidificare uolebant.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:18)
Qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther et scire volens quid ei accideret.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장11)
Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret sestertio uel lodicula inuolutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 83장 1:1)
pridie quam Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari exiliuit et ad pedes iacuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 96장 2:3)
nam ad horam somni nihil aliud quam solus secreto deambulabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:5)
sed tu paradisum mente deambula.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:21)
Non fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post trinitatis hospitium ibi daemones saltent et sirenae nidificent et hiricii.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:12)
"David secundum cor domini electus et qui venturum Christum sancto saepe ore cantaverat, postquam deambulans super tectum domus suae Bersabee captus est nuditate, adulterio iunxit homicidium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:26)
quod cum ei renuntiasset deambulanti cum virga in hortis, detrectans ille responsionem capita decussit papaverum, ut satelles quid fieri vellet, agnosceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8186)
congessere nidificavere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 692)

SEARCH

MENU NAVIGATION