라틴어 문장 검색

Similiter Baldewino de Burg, viro nobili generis sui, filio comitis Hugonis de Rorstet castello, litteras direxit, quatenus ab Antiochia et conventione solidorum sequestratus, descendat ad terram Rohas, et civitatem hanc in beneficio accipiat, loco ejus dominaretur et hostes debellaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:2)
Comes vero in arido eam obsidens, creberrimis assultibus et machinarum ingeniis debellavit, quo usque capta et victa cum civibus suis in manu ipsius Reymundi tradita et subjugata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 52:4)
a campestribus vero civitatis Ascalonis castrametati sunt ut hinc et hinc a terra et mari subito regionem invaderent, et sic ex improviso regem Baldewinum suosque facilius debellarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:2)
et nunc post avunculi obitum plurimo assultu eamdem urbem Triplam vel Tripolin debellabat de novo praesidio, quod dicitur Mons peregrinorum, quod et ipse Reymundus multo robore firmaverat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 100:10)
- Qualiter Ascalonitae Jerusalem debellantes, a Christianis superati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 55:3)
deinde Jerusalem, si ejus voluntati [0700C] prospere succederet, ad debellandos et expugnandos Christianos perveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:2)
sed quod pejus est, deteriorem invenit haeredem, sequentem adoriamur historiam, et ea quae secundum Scripturas annexa sunt divinas, nostro opere prosequamur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 2:3)
) laqueus peccatoris, quemcumque viderit dubio sensu praetereuntem in angulo transitus domus suae sermonibus adoritur gratiosis, faciens juvenum volare corda, domi inquieta, in plateis vaga, osculis prodiga, pudore vilis, amictu dives, genas picta.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:3)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
quo percitus ille, exitio urgente abrupto, ferro eundem adoritur Paulum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 8:3)
Nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum, adorti sunt Montium primum, qui devertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis, divaricatum sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 14:1)
lulianus Caesar Alamannos adoritur, caedit, capit, et fugat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장1)
Et quia dies umectus et decolor, vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso, post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti, paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 10:1)
Chamavos itidem ausos similia adortus, eadem celeritate partim cecidit, partim acriter repugnantes, vivosque captos, compegit in vincula, alios praecipiti fuga repedantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION