라틴어 문장 검색

vos certe victores conspici velle debebatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 467:2)
"nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio."
(아풀레이우스, 변명 68:1)
sed non plus velle nobis debent quam parentes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VI 9:3)
"Confessum enim ultimum facinus tamen non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis, expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere, usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:5)
Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 821)
sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:1)
P. Novanius Gallio, cui ego omnia volo et debeo pro eius animi in me summa voluntate et adiectis deinceps aliis, esto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 82:2)
Sed movebis mihi controversiam, si novi te, nec voles quod debeo in aspero et inprobo accipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 10:2)
Violatorum numinum maiestate conpulsa est, ut mori et uellet et deberet et non posset.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.41)
QUIBUS auditis, rex suscipere quidem se fidem, quam docebat, et uelle et debere respondebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII.3)
quod vitium effugere qui volet (omnes autem velle debent), adhibebit ad considerandas res et tempus et diligentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:4)
sed, quia tua in me vel nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt, estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere, quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 6 2:1)
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animus sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 26:1)
Debet ergo, velit, nolit, cum moerore et tristitia sufferre, quod patitur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 90 95:4)
Sed quia in hoc saeculo necesse est, ut cives regni caelorum inter errantes et impios temptationibus agitentur, ut exerceantur et tamquam in fornace sicut aurum probentur, non debemus ante tempus velle cum solis sanctis et iustis vivere, ut hoc suo tempore mereamur accipere.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION