라틴어 문장 검색

Ego autem libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Si plus vos diligo, minus diligar?
여러분을 위해서라면 나는 모든 것을 더없이 기쁘게 내놓고 나 자신도 남김없이 내놓겠습니다. 여러분을 더 많이 사랑할수록 내가 그만큼 덜 사랑받아야 합니까? (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장15)
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
오늘 우리에게 일용할 양식을 주시고, 우리가 죄인으로부터 죄를 용서한것과 같이 우리의 죄도 용서해주소서. (기도문, 주님의 기도4)
Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:9)
Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:36)
Ex quo et merito major dicitur tam dignitate perseverantiae, quam remunerationis debito;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:17)
Sunt autem plura ad Deum pertinentia quae credi vel non credi nostra non interest, quia sive credantur, sive non credantur, nullum incurrimus periculum, veluti si credamus Deum cras pluviam facturum vel non facturum, vel huic nequissimo homini misericordiam impensurum vel non. Ei vos quae de fide ad aedificationem loquitur, ea sola tractare ac docere sufficit, quae si non credantur damnationem pariunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:15)
Maxime autem Deus cum nullius indiget, erga ipsum benignitatis affectum commoveri non potest, ut sibi aliud ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum, quae divinae gratiae boneficiis indigent, non solum ut sint, sed ut bene sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:18)
Tunc vero in se per benignitatem remaneret, si sibi benignus esse posset, aliquam in se beneficentiam exercendo et aliquod sibi beneficium impendendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:2)
Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:18)
quod tamen pati non est justum illi, hoc est debitum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:9)
Quippe immanis lupus eo loci divina miseratione est repertus, qui illud sacrum caput inter brachia complexus procumbebat humi, excubias impendens martyri, nec sibi depositum permisit laedere quampiam bestiarum, quod inviolabile, solo tenus prostratus, oblita voracitate servabat attentus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:12)
Quae omnia diligenter colligens et in capsella recondens non neglexit, quamdiu vixit, excolere mira affectione, posita super altare eiusdem ecclesiae, ubi adhuc reservantur debita veneratione.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 17:6)
ibi enim quasi ex debito faceres, hic vero largitas pura versatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:9)
A bonae videtur rationis ordine deviare, si non benefacta suis actoribus debita commoda ferant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 15:5)
Laeditur autem amor, si uni ex suis militibus debitus alii impendatur honor.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION