라틴어 문장 검색

nunc desolatus et expes debita pulsato reddit spectacula monti.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:110)
"Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 25:13)
reddi quasi debita promissa, quia ait 'victori velatum auro vittisque iuvencum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 3861)
redduntur merito debita vina Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권613)
"da quoque ne quis iners sit de grege quem tuum regebam, ne cadat inpatiens poenae titubetve quis tuorum, incolumem ut numerum reddam tibi debitumque solvam."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.23)
quanto magis te, quam magis subiectam esse decuerat, ne ipse quoque in adulterium diabolica temptatione traheretur, in reddendo huius modi debito voluntati eius obtemperare convenerat, cum tibi voluntatem continendi acceptaret deus, quia propterea non faceres, ne periret maritus!
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 2:10)
Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum caelo spiritum reddidit, et quasi de industria ordine currente rerum vicarium tumulo corpus operitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 13:1)
9. Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo, quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum;
(Magna Carta 11:1)
Porro iustitiae ordo sic habet, ut debitum prius reddamus, tum deinde, cui reddimus, si hoc placet, aliquid et donemus:
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:6)
Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 6:2)
Itemque aliud audiebatur horrendum, quod ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse discebat, interfici debere pronuntiabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 8:2)
11. Et si quis moriatur, et debitum debeat Judeis, uxor ejus habeat dotem suam, et nichil reddat de debito illo;
(Magna Carta 13:1)
et, si voluerint, habeant terras et redditus debitoris, donec sit eis satisfactum de debito quod ante pro eo solverint, nisi capitalis debitor monstraverit se esse quietum inde versus eosdem plegios.
(Magna Carta 11:4)
Qui dum exactori quotidianum escae debitum nimis abundanter exsolvunt, exactor superabundans suo cogitur reddere debitori.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:2)
Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se, non inveniebat, ne corporalem pateretur iniuriam ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION