라틴어 문장 검색

Et illa quidem magicis suis artibus volens reformatur, at ego, nullo decantatus carmine, praesentia tantum facti stupore defixus quidvis aliud magis videbar esse quam Lucius, sic exterminatus animi, attonitus in amentiam vigilans somniabar;
(아풀레이우스, 변신, 3권 19:1)
"His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei."
(아풀레이우스, 변신, 5권111)
Et satis hoc blandum est, non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 15:2)
Viae autem contemplativae viis illis activis decantatis fere respondent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:16)
Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, videlicet ab occidente in orientem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:1)
Nam dum supinus semper cubat, sublimiora aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 14:2)
omnes exuta aequalitate iussa principis aspectare, nulla in praesens formidine, dum Augustus aetate validus seque et domum et pacem sustentavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장2)
iamque ventum haud procul mari, quod Hiberniam insulam aspectat, cum ortae apud Brigantas discordiae retraxere ducem, destinationis certum, ne nova moliretur nisi prioribus firmatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 32장3)
hoc incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque 'flammae,' ut aiebat, 'pulchritudine' Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 2:3)
Nec vero ipse metus curasque resolvere ductor, sed maria aspectans 'heu qui datus iste deorum
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 733:1)
"Tityre," tunc "si Mopsus" ait "decantat in herbis ignotis, ignota tamens sua carmina possum, te mostrante, meis vagulis prodiscere capris".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:15)
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum estnenia, quae regnum recte facientibus offert,et maribus Curiis et decantata Camillis?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0136)
Vere ager floribus depingitur et inter querulas aves psalmi dulcius decantabuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Illum nostra pagella decantet, illum cunctae litterae sonent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:15)
Cum avum viderit, in pectus eius transiliat, e collo pendeat, nolenti alleluia decantet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION