라틴어 문장 검색

verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem cum misisset, primo fugere regii conati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 456:1)
omnibus enim regni viribus conixus cum ingentes copias terrestres maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum exercitu filiis duobus, ardye ac , iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis ducentis proficiscitur,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 248:1)
aedificat navem cercurum et mercis emit, parata navi imponit, praeterea mihi talentum argenti ipsus sua adnumerat manu;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 146)
dum percontor portitores, ecquae navis venerit ex Asia, negant venisse, conspicatus sum interim cercurum, quo ego me maiorem non vidisse censeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 2120)
quoniam bene gesta re rediisse me videt magnasque adportavisse divitias domum, sine advocatis ibidem in cercuro in stega in amicitiam atque in gratiam convortimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION