라틴어 문장 검색

Novissimis decenniis ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate eximium studium liberalisque actuositas augeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:4)
193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:1)
verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque in Siciliam tramisit, tertio decumo die quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 65:1)
aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit septumo decumo anno postquam a patre eius primo consulatu vota in Gallia ad Clastidium fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 158:3)
praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo post die, quam exercitum acceperat, castra movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 18:1)
consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 204:1)
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus, hodie illa pariet filios geminos duos alter decumo post mense nascetur puer quam seminatust, alter mense septumo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 211)
S. Ad aquam praebendam commodum adveni domum, decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 252)
nam tua gnata peperit, decumo mense post:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 10146)
Chrysalvs Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum, quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 91)
illa quam compresserat decumo post mense exacto hic peperit filiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 39)
Quarto autem decumo die, cum in diametro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum spatium mundi distans consistit contra et impetu solis totius orbis in se recipit splendorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장18)
septumo decumo die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION