라틴어 문장 검색

Huc decenni proelio irata virtus abditur, stipant graves Danai recessus, in suo voto latent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:5)
Postremis decenniis eiusmodi calefactio constanti ducta est augmento gradus maris, quod praeterea facile coniungitur cum augmento eventuum meteorologicorum extremorum, quamvis causa ex scientia determinabilis unicuique eventui non sit singillatim adscribenda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:4)
Graviores impactiones probabiliter proximis decenniis Nationes ad prosperitatem progredientes contingent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:2)
Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:2)
58. Quibusdam in Nationibus probanda exstant exempla, quae ad progressus in ambitu restituendo spectant, quae sunt nonnulla flumina mundata, tot per decennia corrupta, silvae autochthonae recuperatae, vel prospectus ambitalis restitutionis operibus exculti, vel aedificiorum incepta magnae pulchritudinis, progressus in munda energia comparanda, publicus commeatus melior factus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 74:1)
Novissimis decenniis ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate eximium studium liberalisque actuositas augeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:4)
193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:1)
verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
uix possum credere quemquam eorum uidisse siluas patentisque eamme campos, quos rapidus amnis ex praecipitio uel cum per plana infusus est placidus interfluit;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 13:3)
in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 8:1)
Denique ferunt, quia saepe XL simul aut L homines inedia macerati procederent ad praecipitium aliquod siue ripam maris, et iunctis misere manibus, pariter omnes aut ruina perituri, aut fluctibus obsorbendi deciderent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION