라틴어 문장 검색

Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:2)
58. Quibusdam in Nationibus probanda exstant exempla, quae ad progressus in ambitu restituendo spectant, quae sunt nonnulla flumina mundata, tot per decennia corrupta, silvae autochthonae recuperatae, vel prospectus ambitalis restitutionis operibus exculti, vel aedificiorum incepta magnae pulchritudinis, progressus in munda energia comparanda, publicus commeatus melior factus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 74:1)
Novissimis decenniis ambitalibus de quaestionibus ampla instituta est publica disputatio, quae effecit ut in civili societate eximium studium liberalisque actuositas augeretur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:4)
193. Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 247:1)
verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
petitis per legatos et adlatis Atticis legibus ad constituendas eas proponendasque x viri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati altero et trecentesimo anno quam Roma condita erat, et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad x viros imperium translatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha8)
anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius Atratinus L. Atilius T. Cloelius, quorum in magistratu concordia domi pacem etiam foris praebuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 74:1)
Iter autem in mundo Mercurii stella ita pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signorum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat numeri rationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION