라틴어 문장 검색

At ubi certus circumitus est, facilius illa omnia temptantur, quia magis proponere nobis accessionum et decessionum uices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 2:2)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non leuetur aut leuata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 2:6)
si fieri potest, ex nausia uomitus * , uitanda cruditas, sumendi cibi faciles et stomacho non alieni, uinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:5)
Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:2)
quaeve sic continuent, ut per accessiones increscant, per decessiones tantum molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 5:5)
aliae diem accessione et decessione implent, aliae minus, aliae plus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, III De febrium generibus. 4:5)
Quum vero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat, aut finiatur, scire licet, optimum cibo tempus esse febre finita;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:2)
deinde quum decessio ejus consistit;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 10:3)
Habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, porrigiturque febris inter horas viginti quatuor, et triginta sex;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VIII Curatio semitertianae febris. 1:2)
quia magis proponere nobis et accessionum et decessionum vices possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 2:4)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an quum febris non levetur, aut levata quoque ea somnus urgeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:5)
Quid angustiarum habeant nuptiae, didicisti in ipsis nuptiis et quasi coturnicum carnibus usque ad nausiam saturata es.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:1)
"Sed, sicut non vult mortem peccatoris, tantum ut revertatur et vivat, ita tepidos odit et cito ei nausiam faciunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:49)
sed cum sit is, qui id solum bonum iudicet, quod honestum sit, quae autem huic repugnent specie quadam utilitatis, eorum neque accessione meliorem vitam fieri nec decessione peiorem, non videtur debuisse eius modi deliberationem introducere, in qua, quod utile videretur, cum eo, quod honestum est, compararetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 15:2)
Haec decessio capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta ad immolatoris fortunam accommodent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 51:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION