라틴어 문장 검색

centies vicies atque octies unitate multiplicata nihil de priore quantitate mutabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 16:8)
Hi sunt xx Vicies enim xx cccc efficiunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:12)
X enim et xl faciunt l. Differentia autem inter x et xl. xxx sunt, quem si multiplices in denarium, id est in minorem, decies xxx oportet ccc efficies.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum constitutis altrinsecus duobus terminis arithmetica, geometrica et armonica inter eos medietas alternetur: in quo de eorum generationibus 5:18)
At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:4)
Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장7)
Octies pro fratribus perversis, novies pro monachis dispersis, decies pro navigantibus, undecies pro discordantibus, duodecies pro penitentibus, tredecies pro iter agentibus.
(CARMINA BURANA 4:1)
quotiens, "hoc mihi dulcius quam flavos deciens vincere Sarmatas!"
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:9)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 3:2)
decies et quinquies longitudinem multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 4:5)
Quinquies et vicies duceni quadrageni singuli, fiunt sex milia et viginti quinque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 2:6)
Has summas inter se multiplicabis, vicies et semel ducentos et unum, atque ita efficies quattuor milia ducentos et viginti unum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 3:4)
continuata per septem et triginta annos tribunicia potestas, nomen inperatoris semel atque vicies partum aliaque honorum multiplicata aut nova.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장3)
Propertio Celeri praetorio, veniam ordinis ob paupertatem petenti, decies sestertium largitus est, satis conperto paternas ei angustias esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장6)
nepos erat oratoris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima familia extingueretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION