라틴어 문장 검색

horror animum subit quotiens recordor feralem introitum et hanc solam Galbae victoriam, cum in oculis urbis decimari deditos iuberet, quos deprecantis in fidem acceperat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장6)
accessit callide vulgatum, temere creditum, decimari legiones et promptissimum quemque centurionum dimitti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장12)
cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:2)
Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem suum Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 48장 1:1)
nam cum classiarios, quos Nero ex remigibus iustos milites fecerat, redire ad pristinum statum cogeret, recusantis atque insuper aquilam et signa pertinacius flagitantis non modo inmisso equite disiecit, sed decimauit etiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 12장 2:2)
"Orsus a Macedonia imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito, Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:10)
Zoile, quid solium subluto podice perdis?
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLII1)
Inguina sic toto subluis in solio.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION