라틴어 문장 검색

DECLAMAVERAT Antonius Iulianus rhetor, praeterquam semper alias, tum vero nimium quantum delectabiliter et feliciter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 2:1)
Atque illi laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:1)
quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix denique litigator perpetitur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:1)
Hoc sibi illi veteres persuaserant, ad hoc efficiendum intellegebant opus esse, non ut in rhetorum scholis declamarent, nec ut fictis nec ullo modo ad veritatem accedentibus controversiis linguam modo et vocem exercerent, sed ut iis artibus pectus implerent, in quibus de bonis et malis, de honesto et turpi, de iusto et iniusto disputatur;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 1:1)
quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:2)
nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:6)
maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 70장 3:1)
et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 4:1)
'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, admiror.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 6:1)
nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.'
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 6:2)
' ad campestres exercitationes suas admisit et plebem declamauitque saepius publice;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 10장 2:6)
ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 2:1)
et nescio quod Speculum, Innocentium, et Ostiensem declamant.
(단테 알리기에리, Epistolae 79:9)
Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 021)
Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION