라틴어 문장 검색

Etenim astutiores sunt homines quam ut patiantur aliquem in aequilibrio se continere absque aliqua in alteram partem inclinationis suae declaratione.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 5:4)
Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 7:6)
Optima certe ratio expediendi nos ex impedita hac suspicionum sylva est libera quaedam et aperta illarum declaratio apud eos quos suspectos habemus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:23)
Et huius declaratio est, quia omnes rationes per quas disputatur, ex rebus acceptae sunt:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:2)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장109)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 19:1)
Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam , quidam a cinereo colore τέφριον appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 22:1)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)
quod quamvis ex ore tuo iustius prodire debuerat, nichilominus me illius auctorem facere voluisti, ut in declaratione rei nimium dubitate titulum mei nominis ampliares. 3.
(단테 알리기에리, Epistolae 13:3)
Ex hac itaque declaratione sic arguatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:20)
Et prima propositio declaratione precedente apparet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:31)
Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 15:22)
Arnoldius declarationem seu expositionem, Washingtonii nomine, edidit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.39)
visis non omnibus adiungebat fidem sed is solum quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum quae viderentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION