라틴어 문장 검색

Idcirco universis episcopis subjectisque plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:3)
Ubi quidem cum ait, invisibilia ipsius, id est Dei, quia etiam ipso nomine spiritus, invisibilis natura declaratur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:8)
Ut enim ex suprapositis jamdudum ostendimus, specialiter nomine Patris divina potentia declaratur, sicut nomine Filii divina sapientia significatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:16)
Ideoque ipso suo nomine procedere ex Deo Patre vel Filio potius quam gigni declaratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:7)
XVII. Macrobius quoque ipsam animam mundi, etiam quam putamus Spiritum sanctum intelligi, ex Nouð, hoc est Filio, praecipue esse declarat, cum aperte eam a Nwð creatam sive natam, sicut et ipsam Noym a Deo Patre esse profitetur, ita generaliter de origine animae exorsus:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:1)
manifeste declarans amicitiam aeternam esse, si vera est;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:33)
Totum componit hominem, contemperat actus Verbaque metitur, libratque silencia, gestus Ponderat, appendit habitus sensusque refrenat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:2)
Non donum largitur amor, dum pondus amoris Ponderat ipsa dati merces et copia doni;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:7)
Querat cui possit se totum credere, uelle Declarare suum totamque exponere mentem, Cui sua committat animi secreta latentis, Vt sibi conseruans thesaurum mentis in illo, Nil sibi secretum quod non denudet eidem, Vt suus in signo tali mensuret amicus Pondus amicicie, quam lance rependat eadem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:10)
metallorum onera largiuntur honores, ad metalli pondera ponderatos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:13)
Qua occasione et intentione hanc viam idem eremita praedicaverit, et ejus primus ductor exstiterit, praesens pagina declarabit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:4)
Tandem repertum est consilium et duci declaratum quomodo, nisi darentur obsides viri egregii et primores exercitus, nullus sibi suisque concederetur transitus, ne aliqua occasione assumpta, in virtute tam innumerabilis gentis terram et regnum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:8)
Divulgata autem tam famosi principis adunatione per regionem civitatis Edessae, nuntii Armenii regi Baldewino diriguntur, qui omnem rem et apparatum illius declarent, quatenus praevisis et suis convocatis, hostibus tutius et facilius ad resistendum occurreret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:3)
Unde eciam lex dicit quod "iudex ponderatas debet ferresententias et frequenter partes interrogare aut novi aliquid addere veliter."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:35)
Unde eciam lex dicit quod iudex ponderatas debet fere sententias et "frequenter partesinterogare an novi aliquid addere velint."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 14:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION