라틴어 문장 검색

et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 1:2)
vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 24:1)
si vero copulate permixteque dictum intellegas, ut 'subruptum erit' non duo, sed unum verbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, Tum hoc verbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VII 9:3)
Verum hic de foederatis sermo in considerationem recte venire debet, in computationem autem minime.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 4:10)
non magis, quam si quis computationem alicujus ephemeridis memoriter se tenere et superare posse speret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 243:3)
Hanc tabulam declinationis, sive absentiae in proximo, appellare consuevimus
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:2)
Veluti tropus rhetoricae, qui dicitur Praeter Expectatum, conformis est tropo musicae, qui vocatur Declinatio Cadentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:2)
Neque enim in his etiam desistendum ab inquisitione donec inveniatur causa hujusmodi declinationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:8)
adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diversos polos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:8)
spiritus autem, et ejus quantum ex materia, non venit in computationem per pondus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 391:3)
quae omnia in computationem venire et notari debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 420:5)
Secunda, verticitatis ejus ad septentriones et austrum, atque simul declinationis ejus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:13)
Item verticitas, et directio, et declinatio magnetis ad hunc motum referuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 462:15)
sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:16)
septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION