라틴어 문장 검색

Eruditio et studiumcibos tuos spirituales decoquat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:2)
Tantum locuta sum cum rustico quod, si boves illiusdimiseris omnino quietos, dabit tibi caseum ad magnitudinem clipei factum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:27)
Concede aratorem boves suosabducere, et ego ducam te ad locum ubi parantur illius casei ut quem voluerisde multis, eligere possis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:30)
Hic est caseus quem tibi promisi!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:35)
Cur non affers mihi caseum?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:42)
Et ita quiapro futuro quod praesens erat dimisit, lupus boves et caseum perdidit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:48)
Propter quod dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis et unam virtutem habet, inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis, et decoquere, alteram habet, inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vivi, ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:5)
His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:9)
Dum canit ut placeat, caseus ore cadit.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et coruo 17:5)
Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus.
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:8)
et cum dicto manticam meam numero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:22)
nam et optimi casei bonam partem avide devoraverat, et haud ita longe radices platani lenis fluvius in speciem placidae paludis ignavus ibat argento vel vitro aemulus in colorem.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:6)
Eum rogavit unus e nostris haberetne venui lactem vel adhuc liquidum vel in caseum recentem inchoatum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:2)
Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:6)
Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION