라틴어 문장 검색

minutae aves, merula, palumbus, magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aves, quae magis currunt quam volant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장4)
caseus, qui vehementior vetustate fit vel ea mutatione, quam in eo transmarino videmus, aut si recens est, ex melle mulsove decoctus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장6)
31. Urinam autem movent quaecumque in horto nascentia boni odoris sunt, ut apium, ruta, anetum, ocimum, menta, hysopum, anesum, coriandrum, nasturcium, eruca, feniculum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장1)
Sensus excitat nepeta, thymum, satureia, hysopum, praecipueque puleium, ruta et cepe.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 32장2)
si non liberaverat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut movendo ventrem purgaret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장13)
ac novissime rosa caput naresque implere, offerre etiam naribus rutam ex aceto contritam, movere sternumenta medicamentis in id efficacibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장43)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fovendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장21)
Altero die inponendum castoreum, aut ruta ex aceto contrita aut lauri bacae aut hedera cum rosa et aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장22)
Si tamen res coget, ex iis aliquid, quae id praestant, erit decoquendum, eaque aqua potui danda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장34)
fovere aqua, in qua sulpur decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장40)
nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, vel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장30)
Tum commodum est hysopum vel nepetam vel thumum vel apsinthium vel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장19)
Tum si febris urget, danda est sorbitio, et potui aqua, in qua aliquid ex iis, quae alvum adstringunt, decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장36)
utilis in ieiunio potio est apsinthi vel hysopi vel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장12)
potui vero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION