라틴어 문장 검색

sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse, obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta enisi, sed in nullum rei publicae usum ambitiosa morte inclaruerunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 5:1)
ut vivat, ut decore vivat, et ut inmortalitas illi successione quaeratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:3)
Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur, in qua praecipitur primum, ut pure et Latine loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post ad rerum dignitatem apte et quasi decore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 144:1)
in quo dum ad meum nomen prooemiaris, hoc munus potissimum cepi, ut meae fama personae, quam operae pretium non erat librorum suorum titulis inclarescere, tuorum beneficio perpetuaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:2)
plurimis viis, pluribus turbis (ita bonorum contubernio sedit 2) ad te venitur, quippe postquam omnibus tempus futurae dedicationis inclaruit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Elaphio suo salutem 1:2)
quocirca merito te beatissimum boni omnes idque supra omnes tua tempestate concelebrabunt, cuius ita dictis vita factisque dupliciter inclaruit, ut, quando quidem tuos annos iam dextra numeraverit, saeculo praedicatus tuo, desiderandus alieno, utraque laudabilis actione, decedas te relicturus externis, tua proximis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION