라틴어 문장 검색

Nam pro amne imber assiduus et deiecti nubibus turbines, proruta opera quibus pretiosa rura cinguntur, quassata atque etiam decussa monumenta.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 5:2)
illic Tarquinius mandata latentia nati accipit et virga lilia summa metit, nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, filius
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권440)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
at uero Ecgberect decussa molestia egritudinis conualuit, ac multo postea tempore uiuens, acceptumque sacerdotii gradum condignis ornans actibus, post multa uirtutum bona, ut ipse desiderabat, nuper, id est anno dominicae incarnationis DCCXXVIIIIo, cum esset ipse annorum XC, migrauit ad regna caelestia.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:16)
qualis locus a Latinis paeninsula, a Grecis solet cherronesos uocari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:5)
in aede Concordiae Victoria quae in culmine erat fulmine decussaque ad Victorias quae in antefixis erant haesit neque inde procidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 328:2)
ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:2)
ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 202:1)
tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 206:2)
audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas reponit, ab omni parte muros firmat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 101:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION