라틴어 문장 검색

Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis oras Pictaque pampineis videris arva iugis, Perfer Atestinae nondum vulgata Sabinae Carmina, purpurea sed modo culta toga.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCIII1)
ideo autem hoc asserit poeta, ut laudando Iulum Caesarem laudet, quia ab eo originem ducit, ut Iulius a magno demissum nomen Iulo Romanas invidet arces honestior elocutio est si addamus quam rem invidemus, ut Liber pampineas invidit collibus umbras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2342)
hunc Venus vehementissime dilexit, et cum ira Martis ab apro esset occisus, sanguinem eius vertit in florem, qui numquam vento decuti dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 726)
pampineas hastas pampinis tectas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3961)
invidet imperium bona elocutio est, ut Liber pampineas invidit collibus umbras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5091)
'tene' autem 'invidit Fortuna mihi', ut Liber pampineas invidit collibus umbras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 428)
stringunt frondes amputant, decutiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 611)
pampineo pro 'pampinoso', ut 'nemus frondeum' pro 'frondosum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 53)
nec tibi pampineas autumnus porrigit uvas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 15)
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus, nulla premunt ramos pondere poma suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 88)
"caelum nigrescit ab Austris, et subita frondes decutiuntur aqua."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권201)
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis pampineis agitat velatam frondibus hastam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:58)
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:5)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)

SEARCH

MENU NAVIGATION