라틴어 문장 검색

Cernens tunc ille me gratum habere quod dixerat, humiliter respondisse ad singula, satis dedisse de omnibus, se non modo nihil offensionis, sed insuper copiosiorem fructum percepisse;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:3)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:115)
Hic itaque sine offensione, et aliquo adverso incursu, usque ad Bellegravam, civitatem Bulgarorum, profectus est, transiens Malevillam, ubi terminantur fines regni Hungarorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:3)
Civitate Arthesia fidei Christianorum tuitione munita, ad exercitum sine ulla offensione sunt reversi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:4)
cui in impetu et offensione pedis equus humi totus corruit, et sic fere in extremo vitae suae constitutus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:6)
Hic itaque mons tam vicinis et creberrimis maris undis tunditur, ut non a dextris vel sinistris liceat ullo modo declinare, ne forte in offensione habeat quispiam in profundum maris cadere promptum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:3)
et ex sententia S. Romanae Ecclesiae cum litteris et signo ipsius domini apostolici Paschalis ad regem remissus est, quatenus honorifice et sine offensione sedem patriarchatus ultra retineret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 114:3)
Et alibi idem dixit, Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est, Et contempni a stulto dedecus esse nego.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION