라틴어 문장 검색

Sed dicimus earum solatia tanquam animae pestem penitus esse vitanda, quia maxima inde coelestis sequitur indignatio patris, et publica inde iura potenter armantur et supplicia minantur extrema, et totius ex hoc crescit in populo mortificativa infamia laudis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:2)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Hanc Ignobilitas sequitur gressusque sequentis Dedecus assequitur, heret Deiectio, Verber Assidet, applaudit Angustia, Casus adheret.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 18:9)
ergo Forcius arma rapit, pugnant Contagia, Murmur Irruit, insurgunt Conuicia, Dedecus instat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:10)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Dedecus ergo Fauor extinguit, Fama Pudorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:13)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:115)
aut mortiferis deputatur suppliciis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:4)
Virum itaque apprehensum Godefridus dux et Boemundus, et caeteri minis suppliciorum coegerunt, ut cujus rei causa missus venerit, sola veritate explicaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:1)
et rex statim apprehensos armigeros coegit minis et terroribus suppliciorum ut omnem rem gestam aperirent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:11)
His diebus mille quingenti peregrini, qui Paschali solemnitate Jerusalem moram fecerant, reditum parantes, sed per regionem Sur transire metuentes, regem supplici prece convenerunt, quatenus conductum ejus trans Sur habere mererentur, ne ab inhabitatoribus urbis impugnarentur, parum resistere valentes, sicut fessi et plurima inopia gravati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:1)
Suppliciis dignis profectis forte malignis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:14)
Et alibi idem dixit, Contemptum stulti contempnere, Didime, laus est, Et contempni a stulto dedecus esse nego.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:23)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filiipater sine honore.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 84:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION