라틴어 문장 검색

Verum de iis erit magis proprius dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim tractabimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 475:5)
Atque de instrumentis ipsis atque ingeniationibus proprius erit dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim et Experimentandi Modos tractabimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:4)
Quia quedam sunt sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus deductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum vulgus alloquimur) -;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 139:3)
Lucanus Brundisium decimis iubet hanc attingere castris, decima deductione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4453)
Ex quo illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 144:3)
ex quo illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 144:4)
eras enim tu quaestor, pecuniam publicam tu tractabas, ex qua, etiamsi cuperet praetor, tamen ne qua deductio fieret magna ex parte tua potestas erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:3)
Nam hoc scis, puto, Platoni diligentiae suae beneficio contigisse, quod natali suo decessit et annum unum atque octogensimum inplevit sine ulla deductione.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:1)
Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione.
(세네카, 행복론, Liber II 16:1)
sequitur ordo de lapidicinis explicare, de quibus et quadrata saxa et caementorum ad aedificia eximuntur copiae et comparantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장2)
Sunt vero item lapidicinae complures in finibus Tarquiniensium, quae dicuntur Anicianae, colore quemadmodum Albanae, quarum officinae maxime sunt circa lacum Vulsiniensem, item praefectura Statonensi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장13)
Id autem maxime iudicare licet e monumentis, quae sunt circa municipium Ferenti ex his facta lapidicinis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장17)
non minus etiam fabri aerarii de his lapidicinis in aeris flatura formis comparatis habent ex his ad aes fundendum maximas utilitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장20)
Cum ergo propter propinquitatem necessitas cogat ex Rubris lapidicinis et Pallensibus et quae sunt urbi proximae copiis uti, si qui voluerit sine vitiis perficere, ita erit praeparandum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 7장22)
nam crebrae sunt ibi lapidicinae bituminis duri.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장37)

SEARCH

MENU NAVIGATION