라틴어 문장 검색

ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas, et crepet in mediis laurus adusta focis, libaque de milio milii fiscella sequatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권500)
hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
saxum molaris ponderis ut spuma candens innatat, tantique custos pigneris fiscella fertur fluctibus.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.141)
Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.58)
sed scilicet tibi parui tuaeque examinationi has non recensendas (hoc enim parum est) sed defaecandas, ut aiunt, limandasque commisi, sciens te inmodicum esse fautorem non studiorum modo verum etiam studiosorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
quam tu adhuc iuvenis inter hostiles conspicatus catervas, atque illic in acie contrariae partis adamatam, nil per obstantes repulsus proeliatores, desiderii brachio vincente rapuisti, philosophiam scilicet, quae violenter e numero sacrilegarum artium exempta raso capillo superfluae religionis ac supercilio scientiae saecularis amputatisque pervetustarum vestium rugis, id est tristis dialecticae flexibus falsa morum et illicita velantibus, mystico amplexu iam defaecata tecum membra coniunxit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 12:2)
tunc fiscella leui detexta est uimine iunci, raraque per nexus est uia facta sero.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 39)
Nunc defaecato demum animo egredior domo, postquam perspexi salva esse intus omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 22)

SEARCH

MENU NAVIGATION