라틴어 문장 검색

aeterna usia aeternali suae noys osculo generando producens, mihi sororem largita est uterinam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:5)
His ergo picturae solertiis Genio solemniter operam impendenti, Veritas tanquam patri filia verecunda ancillatione obsequens assistebat, quae non pruritu aphrodites promiscuo propagata, sed hoc solo Naturae natique geniali osculo fuerat derivata, cum Ilem speculum formarum meditantem, aeternalis salutavit idea, eam iconiae interpretis interventu vicario osculata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:1)
Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:4)
Ad christianam experientiam quod attinet, omnes creaturae materialis universi suum verum sensum reperiunt in Verbo incarnato, quoniam Dei Filius suae personae incorporavit partem materialis universi, quam germen definitivae transformationis introduxit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:10)
Vita aeterna erit res mirabilis communicata, ubi omnis creatura, fulgide transformata, locum suum occupabit et habebit aliquid offerendum pauperibus definitive liberatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 309:5)
Ipse nos numquam deserit, nec solos nos relinquit, quoniam definitive se coniunxit cum nostra terra, eiusque amor iugiter nos ducit ad novas reperiendas vias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 311:3)
Per experientiam prophetarum, in dolore exsilii et in spe definitivi in civitatem sanctam reditus, Israel percepit hanc Dei veritatem ultra propriam historiam extendi, ad integram mundi historiam amplectendam, inde a creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:6)
Fides efficit ut intellegatur necessitudinum humanarum structura, quoniam percipit eius ultimum fundamentum sortemque definitivam in Deo eiusque amore, et itaque illustrat artem aedificationis, bono communi servitium praestando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION