라틴어 문장 검색

Festinent et assumant super nos lamentum: deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
그들이 우리를 두고 서둘러 곡을 올리도록 해 다오. 그리하여 우리 눈에 눈물이 흘러내리고 눈꺼풀이 눈물에 젖게 해 다오. (불가타 성경, 예레미야서, 9장17)
Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes?
레바논의 눈이 시르욘 산의 바위에서 사라질 수가 있겠느냐? 그 시원한 물줄기가 마를 수가 있겠느냐? (불가타 성경, 예레미야서, 18장14)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea.
모두 영웅 모습을 한 그들은, 허리에 띠를 매고 머리에는 건을 감아 늘어뜨렸는데, 칼데아가 고향인 바빌론인들의 형상을 하고 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 23장15)
Et super torrentem orietur in ripis eius ex utraque parte omne lignum pomiferum; non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus eius: per singulos menses afferet primitiva, quia aquae eius de sanctuario egredientur, et erunt fructus eius in cibum, et folia eius ad medicinam.
이 강가 이쪽저쪽에는 온갖 과일나무가 자라는데, 잎도 시들지 않으며 과일도 끊이지 않고 다달이 새 과일을 내놓는다. 이 물이 성전에서 나오기 때문이다. 그 과일은 양식이 되고 잎은 약이 된다.” (불가타 성경, 에제키엘서, 47장12)
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
예수님께서 고뇌에 싸여 더욱 간절히 기도하시니, 땀이 핏방울처럼 되어 땅에 떨어졌다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장44)
Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu.
하늘의 군대는 모두 없어지고 하늘은 두루마리처럼 말리며 그 군대는 모두 시들리니 포도 잎이 시들 듯, 무화과나무에서 열매가 시들 듯하리라. (불가타 성경, 이사야서, 34장4)
Nunc guttae agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:18)
Ostendat, vario cum lumine floridus imber Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 12:1)
Hic, ubi graminea in latum sese explicat aequor Planities, vacuoque ingens patet area campo, Cum solem nondum fumantia prata fatentur Exortum, et tumidae pendent in gramine guttae, Improba falx noctis parva incrementa prioris Desecat, exiguam radens a cespite messem:
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 1:1)
Interea fessos inimico Sirius astro Corripit, et salsas exudant corpora guttas;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 7:4)
Sed utrinque Christianitatis signis recognitis, et visis amicis compatriotis, prae gaudio in lacrymas defluunt, quod sic Dei gratia a poenis et periculis nunc liberati sint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:13)
et sic sanguinis rivo in terram defluente, spiritum vitae emisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:5)
Tandem superato quodam humili et modico torrente, a montanis defluente, paululum Christianis militibus in valle retardatis, Turci in vertice cujusdam montis consistentes, ad defensionem frena rejiciunt, [0510C] et sagittis suis Gallos insequentes absterrere nituntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:1)
» Corbahan hac tristi et dura legatione pulsatus, elevatis oculis videns acies suas fuga defluxisse, continuo ipse cum omni comitatu [0511B] suo dorsa vertit in fugam, via qua venerat, ad regnum Corrozan et flumen Euphratem insistens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 106:5)
Habebat idem mirabile tentorium vicos a se defluentes, in quibus duo hominum millia spatiose habitasse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 112:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION