라틴어 문장 검색

Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: " Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ".
그러나 자캐오는 일어서서 주님께 말하였다. “보십시오, 주님! 제 재산의 반을 가난한 이들에게 주겠습니다. 그리고 제가 다른 사람 것을 횡령하였다면 네 곱절로 갚겠습니다.” (불가타 성경, 루카 복음서, 19장8)
Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud".
그렇다면 어찌하여 내 돈을 은행에 넣지 않았더냐? 그리하였으면 내가 돌아왔을 때 내 돈에 이자를 붙여 되찾았을 것이다.’ (불가타 성경, 루카 복음서, 19장23)
Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
거짓 겸손과 천사 숭배를 즐기는 자는 아무도 여러분을 실격시키지 못하게 하십시오. 그런 자는 자기가 본 환시에 빠진 나머지 현세적 생각으로 까닭 없이 우쭐거립니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 2장18)
sed tē moneō: poena dīra tē manet; sērius ōcius aut ego aut posterī ultiōnem tibi exigent.’
하지만 당신에게 경고합니다: 무시무시한 저주를 당신에게 둡니다; 느리던 빠르던, 나나 내 후손들이거나 당신에게 복수할 겁니다.' (옥스포드 라틴 코스 1권, Infēlix Dīdō29)
Quod tacitum esse vis, nemini dixeris, quia non poteris ab alio exigere silentium, si tibi ipse non praestas.
네가 너 자신에게 허락하지 않는 한 네가 침묵하고 싶어하는 것을 누구에게도 말하지 않듯이, 너도 다른 이들에게 말하라고 요구할 수 없다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 575)
Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:2)
Vix autem de vulnere adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 3:1)
quod cum usuris utique districtus ille et horrendus Judex quando exigat ignoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:12)
In quo quidem opere, si culpis meis exigentibus a Catholica, (quod absit!
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:1)
Socrates magister Platonis, universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores exegisse commemoratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:24)
) Hinc Psalmista insensibilium quoque creaturarum laudibus applaudens, omnes pariter ad laudes Dei creaturas invitat, quasi ex omnibus optime conditis laudes Dei a nobis exigat, qui pro nobis in mundo condidit universa.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:16)
Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur, a quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non possunt exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter impresserit, denuo dum laxatur in id quod fuerat confestim revertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:34)
Aliud quippe exigit ex eo quod est divisiva, et aliud ex eo quod est constitutiva, licet modis omnibus eadem sit numero divisiva et constitutiva differentia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:14)
Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum exigit necessario ut aes sit, et ex eo quod homo ut animal sit, sed non e contrario.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:8)
Ita divina sapientia, quae est potentia discernendi, exigit quod sit divina potentia, non e contrario.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION