라틴어 문장 검색

sed et conuiuabatur assidue ac saepius recta et dapsile, ut macellarios adiuuaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:3)
conuiuabatur frequenter ac large, sed paene raptim;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:3)
Quia te unicum, Eustathi, inquit, sectatorum philosophiae nostra aetas tulit, oratus sis ut modum dispensationis quam das ei convivanti nobis ipse patefacias.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 8:2)
Quod convivaris sine me tam saepe, Luperce, Inveni, noceam qua ratione tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LI1)
qua nunc te uti vel maxime decet neque defugere eam disputationem, ad quam te duo excellentes ingeniis adulescentes cupiunt accedere.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 106:2)
' 'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse, exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam recusandi dem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:2)
Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:5)
Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:6)
invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 8:11)
sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:6)
Tu enim beatior es et convivare melius soles.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:3)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
'Candidati ne conviventur, ne mittant munera, ne pecunias deponant.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:4)
Defugiunt avidos carmina sola rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 917)
hos cum defugeret vaporus ardor, orant ut celer ignis advolaret et finem daret anxiis periclis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.58)

SEARCH

MENU NAVIGATION