라틴어 문장 검색

Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:6)
invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 3 8:11)
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 118:6)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Defugiunt avidos carmina sola rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 917)
hos cum defugeret vaporus ardor, orant ut celer ignis advolaret et finem daret anxiis periclis.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.58)
Numquam defugiam auctoritatem:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3300)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
Quisquis medium defugit iter stabili numquam tramite currit:
(세네카, Hercules Oetaeus 10:36)
circa ripam Tiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages facta est, multosque imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere gurgites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 422:1)
ille demum antiquis est adulescens moribus, cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 120)
Si auctoritatem postea defugeris, ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 118)

SEARCH

MENU NAVIGATION