라틴어 문장 검색

vomitus, deiectio, acidae res et austerae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장64)
Cum vero inter extenuantia posuerim vomitum et deiectionem, de his quoque proprie quaedam dicenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장67)
isque, quibus, si per plures dies non vomuerunt, dolor praecordia infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장87)
At qui mane vomiturus est, ante bibere mulsum vel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장93)
Qui vomuit, si mane id fecit, ambulare debet, tum ungi, dein cenare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장96)
Qui vomere bis in mense vult, melius consulet, si biduo continuarit, quam si post quintum decimum diem vomuerit, nisi haec mora gravitatem pectori faciet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장99)
Deiectio autem medicamento quoque petenda est, ubi venter suppressus parum reddit, ex eoque inflationes, caligines, capitis dolores, aliaque superioris partis mala increscunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장100)
at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens alvus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장14)
neque ieiuno neque cenato vomendum est, neque movenda alvus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장5)
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장22)
per imbres longae febres, alvi deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio nervorum (paralysin Graeci nominant). Neque solum interest, quales dies sint, sed etiam, quales ante praecesserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장40)
Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장65)
Ac sanguinem quoque in febre vomuisse pestiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장36)
Ubi pluribus diebus non descendit alvus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION