라틴어 문장 검색

In fletu venient, et in deprecatione reducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus est ".
그들은 울면서 오리니 내가 그들을 위로하며 이끌어 주리라. 물이 있는 시냇가를 걷게 하고 넘어지지 않도록 곧은길을 걷게 하리라. 나는 이스라엘의 아버지가 되었고 에프라임은 나의 맏아들이기 때문이다.” 이스라엘의 회복을 선포하다 (불가타 성경, 예레미야서, 31장9)
Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt ".
세상이 너의 울부짖음으로 가득 차리라. 용사가 용사와 부딪쳐 비틀거리다 둘 다 쓰러진다. 네부카드네자르의 이집트 원정 (불가타 성경, 예레미야서, 46장12)
Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
어찌하여 너의 황소가 거꾸러졌느냐? ─ 주님께서 후려치시니 그가 서 있을 수가 없었다. ─ (불가타 성경, 예레미야서, 46장15)
pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
너희가 약한 양들을 모조리 옆구리와 어깨로 밀어내고 뿔로 밀쳐 내어 밖으로 흩어 버렸으니, (불가타 성경, 에제키엘서, 34장21)
Et convertet faciem suam ad oppida terrae suae et impinget et corruet, et non invenietur.
그 뒤에 그는 자기 땅의 성채들 쪽으로 얼굴을 돌리지만, 비틀거리다 넘어져 사라져 버릴 것이다. (불가타 성경, 다니엘서, 11장19)
Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum.
그러나 그들은 물 밑 모래 언덕에 빠져 배를 주저앉히고 말았다. 이물은 박혀 전혀 움직이지 않고 고물은 세찬 파도에 부서지기 시작하였다. (불가타 성경, 사도행전, 27장41)
Si tamen in duros, obstructa satellite multo, Impingant socios, confundatque orbibus orbes;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:4)
Corripiat eum vultus tristior, sermo deiectior;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:31)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
sive fuerit deiectus tristitia, sive iucunditate serenus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:46)
Quoniam igitur in hoc opere resultat grammatice syntaseos regula, dialetice lexeos maxima, oratorie reseos communis sententia, arismetice matheseos paradoxa, musice melos, anxioma geometrie, gramatis theorema, astronomice ebdomadis excellentia, theophanie celestis emblema, infruniti homines in hoc opus sensus proprios non impingant, qui ultra metas sensuum rationis non excedant curriculum, qui iuxta imaginationis sompnia aut recordantur uisa, aut figmentorum artifices commentantur incognita;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 2:1)
Flore nouo gaudens, folio crinita uirenti, Non demorsa situ, non iram passa securis, Non deiecta solo, sparsis non deuia ramis, Ambit silua locum, muri mentita flguram.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:1)
Cur tenui deiecta sono poscencia uocem Cetera mutescant, uerum uocalis aperte Clamitet et reliquis uocis spiramina donet.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:22)
Non iste tamen deiectus ab omni Munere Nature queritur, sed gaudet in illa Fortuna qua diues eum Natura beauit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:8)
qui, maiestate superna Deiecta, sine fine sibi meruere ruinam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION