라틴어 문장 검색

Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 24:1)
nunc quod gannit et obloquitur, non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, irata est:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 835)
Ego, qui tanto constrictus articulo vellem etiam maiora promittere, deiurare coepi et nomen eius obtestans dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:19)
significat 'ob' et 'contra', ut obstat et obloquitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 23310)
tu vero ut me et appelles et interpelles et obloquare et conloquare velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 1:4)
non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota aequoreas rauco gutture potat aquas, tristia per vacuos horrent absinthia campos, conveniensque suo messis amara loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 18)
Illum liquet mihi deierare his mensibus Sex septem prorsum non vidisse proximis, Nisi nunc cum minime vellem minimeque opus fuit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 3117)
Phidippe, Bacchis deierat persancte.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 210)
Nec non Threcius longa cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum, iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:5)
nemo ridet, nemo ex industria obloquitur:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 3:2)
visis fugiet hic vobis dolor - unde obloquuntur?
(세네카, Thyestes 1025:1)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
Taceo de philosophis, Socrate contentus, qui in contumeliam deorum quercum et hircum et canem deierabat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:1)
Ceterum daemonas, id est genios, adiurare consuevimus, ut illos de hominibus exigamus, non deierare, ut eis honorem divinitatis conferamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 3:2)
Atque adeo omnes illi sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris et genium eius deierabant, alii foris alii intus, et utique publicorum hostium nomen Christianis dabant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 35장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION